Schnellsuche:

Meyers Konversationslexikon

Autorenkollektiv, Verlag des Bibliographischen Instituts, Leipzig und Wien, Vierte Auflage, 1885-1892

Schlagworte auf dieser Seite: Faksimile von Gutenbergs 42zeiliger lat. Bibel

0552a ^[Seitenzahl nicht im Original]

Faksimile von Gutenbergs 42zeiliger lat. Bibel. ^[fol. 217v, Titelzeile nicht im Original]

PRAEFACIO

^[Monarchianischer Prolog zum Lukasevangelium, 4./5. Jahrh. n. Chr.]

LUcas, sirus · natione antiocensis · arte medicus · discipulus apostolorum · postea paulum secutus usque ad confessionem eius seruiens domino sine crimine : nam neque uxorem umquam habuit neque filios : septuaginta et quatuor annorum obiit in bithinia · plenus spiritu sancto. Qui cum iam scripta essent euangelia · per matheum quidem in iudaea · per marcum autem in italia : sancto instigante spiritu in achaie partibus hoc scripsit euangelium : significans etiam ipse in principio ante suum alia esse descripta. Cui extra ea quae ordo euangelice dispositionis exposcit · ea maxime necessitas laboris fuit : ut primum grecis fidelibus omni perphetatione venturi in carnem dei cristi manifestata humanitate ne iudaicis fabulis attenti : in solo legis desiderio tenerentur : uel ne hereticis fabulis et stultis solicitationibus seducti exciderent a veritate elaboraret : dehinc · ut in principio euangelii iohannis natiuitate presumpta · cui euangelium scriberet et in quo electus scriberet indicaret : contestans in se completa esse · quae essent ab aliis inchoata. Cui ideo post baptismum filii dei a perfectione generationis in cristo implete · repetendae a principio natiuitatis humane potestas permissa est : ut requirentibus demonstraret in quo apprehendens erat per nathan filium dauid introitu recurrentis in deum generationis admisso · indisparabilis dei praedicans in hominibus cristum suum · perfecti opus hominis redire in se per filium faceret : qui per dauid patrem venientibus iter praebebat in cristo. Cui luce non immerito etiam scribendorum actuum apostolorum potestas in ministerio datur : ut deo in deum pleno et filio proditionis extincto · oratione ab apostolis facta · sorte domini electionis numerus compleretur : sicque paulus consummationem apostolicis actibus daret · quem diu contra stimulus recalcitrantem dominus elegisset. Quod et legentibus ac requirentibus deum · et si per singula expediri a nobis utile fuerat : sciens tamen quod operantem agricolam oporteat de suis fructibus edere · vitauimus publicam curiositatem : ne non tam volentibus deum demonstrare videremur · quam fastidientibus prodidisse.

Explicat praefacio Incipit euangelium secundum lucam : Prohemium ipsius beati luce in euangelium suum

^[Luk. 1, 1] QUoniam quidem multi conati sunt ordinare narrationes quae in nobis complete sunt rerum · sicut tradiderunt nobis qui ab inicio ipsi viderunt · et ministri fuerunt sermonis : visum est et michi assecuto omnia a principio diligenter ex ordine tibi scribere optime theophile : ut cognoscas eorum verborum de quibus eruditus es veritatem. .1.

FUit in diebus herodis regis iudee sacerdos quidam nomine zacharias de vice abia · et uxor illi de filiabus aaron : et nomen eius elizabeth. Erant autem iusti ambo ante deum : incedentes in omnibus mandatis et iustificationibus domini sine querela. Et non erat illis filius · eo quod esset elizabeth sterilis : et ambo processissent in diebus suis. Factum est autem cum sacerdotio fungeretur zacharias in ordine vicis sue ante deum : secundum consuetudinem sacerdotii sorte exiit ut incensum poneret ingressus in templum domini. Et omnis multitudo populi erat orans foris hora incensi. Apparuit autem illi angelus domini : stans a dextris altaris